BONIFACIUS

BONIFACIUS
I.
BONIFACIUS
Africae Comes, Augustino amicissimus, cum vitam monasticam amplexurus esser, ab hoc absterritus est, rebus iam in bello praeclare gestis inclitus. Mox ductâ uxore Arianâ, aliquid humani passus, epist. 70. Augustini elicuit, et ab illo excommunicatus, veniam petiit ac impetravit. Post quae turbatum accusatus, animose se defendit, Genserici ope imploratâ, sed pace cum Valentiniano initâ, a Wandalis pulus est. Sensit etiam Aetium infestum, a quo vulnere acceptô, tribus post mensibus obiit. A. C. 432. Prosper. in Chron. Procop. de Bell. Vandal. l. 1. P. Diaconus, l. 14. Et quidem Vir bellicis artibus praeclarus, Prospero Aquit, γενναιότατος Olympiodoro dicitur. Nummus eius triumphum exhibens, memoratur Car. du Fresne, inter numismata non contemnendae raritatis, Est autem is Placidii Valentiniani aereus medallio, in cuius antica facie idem conspicitur Augustus, cum diademate lapillis ac margaritis contexto, incisusque ad vultus latus ramus palmeus. Aversa autem Bonifacium triumphantis specie exhibet: quadrigae enim insidet ille, militari habitu, ςτέφανόν τε δάφνης ἀναδησάμενος καὶ κλάδων κρατῶν, non in dextra, ut trium phantem Zonaras describir Tom. 2. p. 31. Sed in sinistra; quâ praeterea, ut est apud Val. Maximum l. 4. c. 4. num. 5. triumphalis currus habenas retinet: dextrâ vero una cum corona laurea flagellum tenet. Currus ipse, quô vehitur et quem 4. trahunt equi, iunta illud Nasonis de Arte. Am. l. 1. v. 214.
Quatuor in niveis aureus ibis equis.
ἐς πύργου περιφεροῦς τρόπον, instar turris rotundae, confectus cernitur, uti triumphantium currum repraesentat idem Zonaras. In inferiori nummi parte, quatuor describuntur Monogrammata, quorum tum primum in nummis, ut videtur, usus invaluit. Similem nummum, sed aureum, descripsit Octavius Strada, in hoc ab aerco praefato diversum, quod in aureo Bonifacil caput radiis
cinctum appareat, currusque non ab equis, sed a cervis, trahatur: quomodo Heliogabalum processisse in publicum, scribit Lamprid. c. 28. et in Aureliani Aug. triumpho currum exstitisse quatuor cervis iunctum, qui fuisse dicebatur Regis Gotthorum, Vopiscus, c. 33. Nisi, quod cornua esse existimavit Strada, palmae fuermt cquorum capitibus affixae, ut in aliis conspiciuntur, macime Netonis, qui Euthymium praefert in aversa facie, et in illo Honorii, qui PANNONI NIKA inscriptum praefert. Severus Ep. ad Salvium, Scimus enim, palmigeros, biiuges, ubi e Circo recesserint, quietissime stabulari. Illos non iugis formido, non ambiguae palmae sollicitam, sed demum pacatis adfixi praesepibus, timere iam nesciunt hortatorem etc. Cervos autem eiusmodi πλατυκέρωτας, palmatos Capitolin. in Gordianis tribus c. 3. vocat. Sed nec monogrammata omnino eadem sunt, quae in aereo; forsan, quod ob nummi exiguitatem illa haud satis expressit Monetarius; vel minus percepit Strada. Vide plura hane in rem, de rebus inprimis ab illustri hoc viro gestis, Carolum du Fresne, ubi hunc nummum explicat, Dissertat. de inferioris ανἱ Numismatibus.
II.
BONIFACIUS
Anglus, religionem Christianam in Germania propagavit, operâ eius et Caroli Martelli labore ad Centum Milia ex trans-Rhenanis gentibus conversis. A. C. 739. Condidit Monaster. Fuldense, A. C. 784.
III.
BONIFACIUS
Corsicae Comes, Uticam inter et Carthaginem factâ caede, dum praedâ onustus rediit, Saraceni Siciliam relinquentes, quam occupaverant, in patriam suam reversi sunt. Aemil. l. 3. Item Montisferrati Dux, qui cum Baldwino Sabaudiae Comite, et Venetis Iadaram recepit, Alexium Isaci filium una cum patre regno restituit Constantinopolitano, quô necatô a Murtillo Constantinopolim cepit, et communi consensu in Imperatorem Graecorum Flandrensem elegit Comitem, qui se subiecit Ecclesiae Romanae. Blondus et Platina.
IV.
BONIFACIUS
Hetruriae Dux, pater Mathildis, quae testamentô ditiones suas Sedi Romanae legavit: unde Patrimonium Petri. A. C. 1115. Fuit filius Theobaldi, ex eadem prosapia, cum AZONE Atestino, vide ibi, oriundi: Habueruntque Pater ac filius titulum, Regii Lepidi, Parmae, Lucae, Ferrariae et Mantuae Marchlonum. Phil. Iac. Spenerus Sylloge Gen. Hist. in Fam. Guelfica.
V.
BONIFACIUS
Praesul Carthaginensis, Zenone imperante, Confessor. Item Praesul Ferentinas, itidem Confessor.
VI.
BONIFACIUS
ad Concilium Chalcedonense, Româ milsus. Item Russorum Euangelista, Ottonis III. Imperatoris cognatus, martyrium ibi subirt, A. C. 1008.
VII.
BONIFACIUS
prius Winfridus, Britannus, Praesul Moguntinus, apud Frisios et ipse martyr, quod iussu Stephani II. Pontificis Pipinum Caroli patrem oleô sacrô perunxerit. A. C. 754. Ei scripra quaedam artribuuntur. Voss. Hist. Lat. l. 2. c. 29.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Bonifacius — (lat., der Wohlthäter). I. Heilige: [71] 1) St. B. aus Tarsos, im 4. Jahrh. (nach Andern unter Diocletian); um seinen sträflichen Umgang mit der Römerin Agla abzubüßen, pflegte er auf einer Reise nach Tarsos die Märtyrer in den Kerkern u. begrub… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Bonifacius — Bonifacius, s. Bonifatius …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Bonifacius — Bonifacĭus (Bonifatius), röm. Feldherr zur Zeit des Kaisers Honorius und der Regentin Placidia, focht siegreich in Afrika. Infolge der Intrigen des Aëtius rief er 428 die Vandalen aus Spanien nach Afrika zu Hilfe, an die er einen großen Teil des… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Bonifacius [2] — Bonifacĭus, Apostel der Deutschen s. Bonifatius …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Bonifacius [3] — Bonifacĭus, 9 Päpste [s. Beilage: ⇒ Päpste]. – B. VIII., 1294 1303, suchte in der Bulle »Unam sanctam« (1302) die Grundsätze Gregors VII. von der päpstl. Universalmonarchie zu erneuern, weswegen er bes. mit Philipp IV. von Frankreich in Streit… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Bonifacius II. — Bonifacĭus II., Markgraf von Montferrat, Führer des 4. Kreuzzugs, wirkte mit bei der Eroberung Konstantinopels (13. April 1204), erhielt Mazedonien und Griechenland als Königr. Thessalonich, fiel im Sommer 1207 gegen die Bulgaren bei Mosynopolis …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Bonifacius [1] — Bonifacius. Apostel der Deutschen, wurde zwischen 680–83 zu Crediodunum (Kirton in Devonshire) geb. und Winfried getauft. Seiner Neigung ungern nachgebend, ließen ihn die wohlhabenden Eltern im Kloster Adelstancastre (Stadt Exeter) erziehen. in… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Bonifacius [2] — Bonifacius, Name von 9 Päpsten. B. I., St., Römer, wurde 418 Papst und regierte nach Vertreibung des gewaltthätigen Gegenpapstes Eulalius ungestört und förderte das Ansehen des hl. Stuhles durch Entschiedenheit in kirchlichen Streitigkeiten,… …   Herders Conversations-Lexikon

  • BONIFACIUS I — BONIFACIUS I. Româ oriundus, post Zosimum, Episcopus Roman. scripsit ad Honorium, Ecclesiae mihi Deus sacerdotium. vobis res humanas regni deputavit. Socr. l. 7. c. 11. 25. 44. Obiit A. C. 423. Sedis 5. Vide etiam Sigebertum, Onuphrium, etc …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BONIFACIUS II — BONIFACIUS II. Romanus, patre Gothô, Sigivultô, natus, post Felicem III. Papa. Homo elatus, aemulum Dioscurum habuit, qui paulo post obiit. Vivens Diaconum Vigilium successorem designavit, quod improbatum, et rescissum. Obiit, A. C. 532. sedis 1 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BONIFACIUS IV — BONIFACIUS IV. Valeriâ, Marsicanae provinc. urbe oriundus, patre Iohanne Medicô, priori, post interregnum 6. mens. successit. Pantheon, ab Agrippa, Iovi Vindici et Diis omnibus consecratum, Phocae indultu, B. Virgini omnibusque SS. Martyribus,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”